- THEORICA Pecunia
- THEORICA Pecuniadicebatur Athenis pecunia illa, quae viritim Atheniensibus civibus distribuebatur, ad dies Festos, Ludos et Spectacula, τὰ θεωρικὰ. Fiebat autem haec distributio a certo Magistratu, qui circa Dionysia τὰ κατ᾿ ἄςυ, Elaphebolione mense, eligebatur: Nam tunc sollemnia maxime spectacula, ut colligitur ex Aeschinis Orat. ad Ctesiph. dicebaturque is Quaestor τῶ θεωρικῶν. Sustinuit id muneris Demosthenes, Lysimachidâ Praetore, annô 2. Olymp 110. quem cum annô seq. Archonte Euthycle Ctesiphon coronandum iudicâsset, Aeschines Ctesiphontis nomen apud Archontem detulit, quod Populi scitum fecisset παράνομον, ut coronaretur Domostenes in hoc Magistratu prius, quam rationes retulisset. Memorantur de eo munere Leges duae Aeschini loc. cit. Nempe Νόμος περὶ τῶ ἐπὶ τὸ θεωρικὸν κεχειροτονημένων, Lex de Quaestoribus Theoricae pecuniae. Et Ο῾ Η῾γήμονος περὶ τῶ ἐπὶ τὸ θεωρικὸν κεχειροτονημένων, Lex Hegemonis de Quaestoribus Theoricae pecuniae. Quarum priore, quae in gratiam Eubuli lata est, hi Quaestores singulis Prytaneis, sua Populo enumerabant vectigalia, Navalia et Armamentaria curabant; viarum quoque refectores erant et Quaestorum coeterorum obibant munera: Posteriore Hegemon fines rexit, motos restituit terminos distinctionemque dominiorum fecit, solâ Theoricae pecuniae administratione sibi servatâ. Lege autem sanxit Eubulus, Ut capital esset ei, qui vellet Τὰ θεωρικὰ etiam ingruente bellô, etiam in militumstipendia, impendi, vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas l. 3. tit. 2. Quâ absterritus Demosthenes, licet maxime vellet, tamen suadere contrarium Populo non ausus, quod Apollodorus antea censuerat, destitit, Olynthic. 1. Quô factum, ut Plus impensarum in ludicra haec spectacula, quam in Patriae libertatis vindicias, facerent Athenienses: sed infelici tandem exitu, ut ex Iustino discimus, ubi ita de Epaminondae obitu, l. 6. sub fin. Siquidem amissô, quem aemulari consueverant, in segnitiem torporemque resoluti, non ut olim in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum, reditus publicos effundunt: et cum Auctoribus nobilissimis Poetisque Theatra celebrant frequentius scenam, quam castra visentes; Versificatores Oratoresque meliores, quam Duces, laudantes. Tunc vectigal publicum, quo ante milites et remiges alebantur, cum urbano Populo dividi coeptum est. Quibus rebus effectum, ut, inter otia Graecorum, sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret etc. Fuit vero τὸ θεωρικὸν drachma instituta Archonte Diophantô, eô fine ut lites et pugnae de sedibus in Theatro hactenus ferventes tollerentur, et quisque duobus obolis seu drachmâ emptum spectandi locum tueretur. Quam pecuniam cum e populo pauperiores expendere non possent, Pericles plebis captans gratiam, Legem tulit ut e Fisco iis tantumdem daretur, quo et illi Ludis pro libitu interesse possent. Non erogabatur autem, nisi quorum nomina Lexiarchico essent inscripta, ut ex Demosthene apparet contra Leochar. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae l. 2. c. 9. sub fin. et Zenobium in Proverb. Δραχμὴ χαλῶσα, nec non supra, in voce Lucar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.